FUNALES Equi

FUNALES Equi
FUNALES Equi
qui hodie in curru quadriiugo praecedunt, subsequentibus iugalibus, olim sic disponebantur, ut in medio duo iugales irent et ad latera duo funales utrinque essent loro adnexi, sicque equi quatuor aequatâ fronte procederent, Euripid, Iphig. in Aulide, ubi de Eumeli quadriga: in qua medii λευκοςτίκτῳ Τριχὶβάλιοι, pilo albis maculis distincto varii, funales vero πυῤῥότριχες, rufis pilis insignes, erant. At Cleosthenis, qui vicit Olympia Olymp. 66. funalium unus erat phoeniceus, alter niger, et iugalium unus varius, ut ex Paus. discimus; quartus non a colore, sed a patria Samius ei vocatur Primus autem, qui tantum medios iugavit iisque singulos es utraque parte simplici vinculo applicuit, quos Graeci ςειροφόρους, Latini funaerios vocant, Clisthenes fuit Sicyonius, ut Isid. habet Orig. l. 18. c. 35. cum prius omnes iugatii essent etc. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 8. Erant vero praecipu in quadriga equi funales, ςειραῖοι Graecis et ςειροφόροι Chrysostomo quoqueve ἀορτῆρες dicti: et quidem in bellicis et aliis si forte curribus, dextri potissimi fuêre, utpote qui ducatum ceteris praeberent. Unde Hesych. ubi ςειροφόρον, i. e. funale, ἀντὶ τοῦ ἠγεμονικοῦ, pro imperatorio; Graecis poni docet, addit: μετῆκται δὲ ἀπὸ τῶ δεξιο???είρων ἵππων, translatum est a dextris sunalibus equis. At in Agonisticis et Circensibus fecus obtinuit. Quia enim ad sinistram meta erat circumflectenda, in eoqueve posita victoria, maximum ad plamam adipiscendam momentum attulêrunt sinisteriores funales, quo fine praestantissimus quadrigae equus et adprime flecti facilis frenoqueve docilis ad funem sinister locabatur. Atqueve hinc est, quod talis, utpote reliquis honoratior et primus numerandus, toti quadrigae daret nomen et victoriae titulum solus ferret, uti videre est in vett. Inser. et pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 898. et seqq. Vide quoque hîc passim, inprimis infra in voce Sinister.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Funales equi —    • Funăles equi,          пристяжные лошади, то, что у Гомера παρήοροι. Suet. Tib. 6 …   Реальный словарь классических древностей

  • JUGALES Equi — in quadriga, dicuntur qui intra iugum iuncti, Graecis Ζύγιοι; ὁ μέσος δεξιὸς καὶ ὀ μέσος ἀριςερὸς, medius derter et medius simster, Schol. Aristoph. aliis δεξιόζυγος καὶ ἀριςερόζυγος. Nempe sic olim equi iungebantur, ut duo iugales essent inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EQUUS — I. EQUUS cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • META — in Circo, creta erat et terminus, in quo currendi finem faciebant quadrigae et palmam accipiebant: Victoriae nota, Solino, c. 47. quod solae victrices quadrigae, quae metam septimo circumagere anticipâssent, eousque decurrebant praemium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURRUM (ad) — ad CURRUM equos iungendi mos vetus is fuit, ut in quadriga quatuor equos ita iungerent, ut, duplici temone equis interiectô, perpetuum iugum omnibus coniceretur. Tum nollus in curru funalis equus fuit, sed omnes iugales, quorum duos sinistros… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUADRIGA — Minervae quartae, quae Iove nata et Coriphe, Oceani secundum Ciceronem, inventum, non quod quatuor rotis primitus constaret, sed quod quaternis equis traheretur, dicta est: ut ex Lucretio contendit Licetus de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 22. Hyginus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURIGANTIUM — qui ludis Circensibus palmam olim quaerebant, factiones erant variae, de quibus sic Tertullian. de spect. c. 9. Aurigae coloribus idololatriam vestiêrunt, et ab initio duo soli fuêre, albus et russeus. Albus hiemi, ob nives candidas, russeus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLISTHENES — I. CLISTHENES Orator apud Cicer. in Bruto, c. 7. II. CLISTHENES Polyaen. l. 3. c. 5. III. CLISTHENES ex Alcmaeonidûm familia, civis Athenienfis, cum Isagora de principatu contendit an. 1. Olymp. 66. populô in 10. tribus divisô, et institutâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”